- BURGUS
- I.BURGUSSaxonica vox, an a Graeco πύργος, i. e. turris, an a πῦρ, i. e. ignis, quod turres instar columnae ignis caelum apperunt. Sumitur pro monte, castro, oppido, urbe: unde Asciburgium, in qua voce Asci apud Silesios montem; apud citeriores Gerinanos urbem denotat. Procastello parvulo, sumptum a Romanis, Valentiniani aevô, Veget. de re mil. l. 4. c. 10. Imo pro habitaculo in limite, antiquius: apud Paul. Orosium Hist. l. 7. c. 32. Porro pro loco munito, unde Burgund ones nomen nacti: sed sic a castello discernitur, quod Castellum Burgum notat arceln habentem in area, Burgus autem sine castello locum munitum. Graecis recentioribus φώςςατον vocatur, accipiturque pro sepimento castrensi; i. e. amplo fossa et vallo ex egesto introrsum cespite muhito. Anastasio in vita Stephani III. Clusa. Reperiuntur autem duplici formâ, interdum quadrangulâ, sed frequentius rotundâ: Haec opus saxonicum, Normannicum et Gothicum; illa Romanum. Romanos enim veteres in quadrum semper castrametatos esse, docet Polybius, licet inferiores edocuit Vegetius loci cedere necessitati. De Burgo vero Gothice vide procop. belli Goth. l. 1. Ammian, l. 31. in Valent et Gration. Simile de Francis ac Burgundis suggerit Frodoardus Chron. ad A. C. 925. qui Graecos proculdubio secuti et Lycurgum. Vide Xenoph. Rep. Laced. Ammian. loc. cit. Burgum e plaustris exhibet, German. Wagenburg. Nec dissimile videtur priscum Britannorum oppidum, de quo Caesar Bell. l. 5. c. 21. Oppidum vocant Britanni, cum silvas impeditas fossâ et vallô mumerunt. Burgum etiam dici, quod Germanis aliis Haga et Ctrculus, certum. Hinc Hunnos et Avares, octennali bellô a Carolo M. edomitos, exstructis novem Hagis i. e. Circulis, seu Burgis, in Patinonia habitâsse legimus: et pleraque habitationum vocabula apud Germanos Borealesque populos videntur a cingendo sepiendoque emanâsse, ut pater ex cocibus Hagd, Ham, Hein etc. Apud Gallos tandem Burgus appellatur villa insignior, quae nec murô nec vallô clauditur. Apud Anglos Villa, quae Praetorem habet et iure ptitur municipali, ac in Parlamentarlis Comitiis per Procuratores suos (Burgenses dictos) suffragia fert, minimô licet locô. Vide Henric. Spelmann. Glossar. Archaeol.II.BURGUSoppidulum Finlandiae, prope sinum Finnicum.III.BURGUSurbs Gall. in Bressiae Comitatu ad amnem Resousse Sub Galliae Rege cum tota regione ab A. C. 1600. vulgo Bourg en Bresse, de quo vide Guichenon. Hist. de Bress. Item oppid. Aquitanlae olim munitum, ad Duranium fluv. ubi Garumnae miscetur, vulgo Bourg sur mer. Veterib. Ebromagum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.